Nehemiah 4

. . . BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira haereticorum est. Haec sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur. . etc. ID., ibid. Hujus Tobiae persona et verba haereticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur. . Hoc est unicum contra hostes Ecclesiae refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus praedicando, consolando, et exhortando praemuniant. BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc., usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinam aedificasse probatur. etc. Haec in aedificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravae suggestionis interficere. Sed contra haec nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. . etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius aedificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam aedificant: alii armis sacrae lectionis muniti contra impugnantes haereticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent. . etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia non solum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem, quam rejicere cognitam. . ID., ibid. Nota quantum studium in operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt. .